monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 33, 5
Quid ergo respondit Dominus Iesus? quid respondit veritas? quid respondit sapientia? quid respondit ipsa cui calumnia parabatur iustitia? Non dixit, Non lapidetur; ne contra Legem dicere videretur. Absit autem ut diceret, Lapidetur: venit enim non perdere quod invenerat, sed quaerere quod perierat . Quid ergo respondit? Videte quam plenum sit iustitia, plenum mansuetudine et veritate! Qui sine peccato est vestrum, inquit, prior in illam lapidem mittat. O responsio sapientiae! Quomodo eos intromisit in se? Foris enim calumniabantur, seipsos intrinsecus non perscrutabantur: adulteram videbant, se non perspiciebant. Praevaricatores Legis Legem impleri cupiebant, et hoc calumniando; non vere, tanquam adulteria castitate damnando. Audistis, Iudaei; audistis, Pharisaei; audistis, Legis doctores, Legis custodem, sed nondum intellexistis Legislatorem. Quid vobis aliud significat, cum digito scribit in terra? Digito enim Dei Lex scripta est; sed propter duros in lapide scripta est . Nunc iam Dominus in terra scribebat, quia fructum quaerebat. Audistis ergo, Impleatur Lex, lapidetur adultera: sed numquid in illa punienda, Lex implenda est a puniendis? Consideret se unusquisque vestrum, intret in semetipsum, ascendat tribunal mentis suae, constituat se ante conscientiam suam, cogat se confiteri. Scit enim qui sit : quia nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est . Unusquisque in se intendens, peccatorem se invenit. Ita plane. Ergo aut istam dimittite, aut simul cum illa poenam Legis excipite. Si diceret, Non lapidetur adultera; iniustus convinceretur: si diceret, Lapidetur; mansuetus non videretur: dicat quod dicere debet, et mansuetus et iustus, Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Haec vox iustitiae est: Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur Lex, sed non a praevaricatoribus Legis. Haec vox omnino iustitiae est: qua iustitia illi tanquam trabali telo percussi, sese inspicientes et reos invenientes, unus post unum omnes recesserunt. Relicti sunt duo, misera et misericordia. Dominus autem cum eos illo telo iustitiae percussisset, nec dignatus est cadentes attendere, sed averso ab eis obtutu, rursum digito scribebat in terra.